monumenta.ch > Tertullianus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 19, 11
Haec quibus ordinibus probari possint, non tam difficile est nobis exponere, quam enorme, nec arduum, sed interim longum. Multis instrumentis, cum digitorum supputariis gesticulis assidendum est. Reseranda antiquissimarum etiam gentium archiva, Aegyptiorum, Chaldaeorum, Phoenicum; advocandi etiam municipes eorum, per quos notitia subministrata est; aliqui Manethon Aegyptius, et Berosus Chaldaeus, sed et Iromus Phoenix Tyri rex ; sectatores quoque eorum Mendesius Ptolemaeus, et Menander Ephesius, et Demetrius Phalereus, et rex Iuba, et Appion, et Thallus, et qui istos aut probat aut revincit , iudaeus Iosephus antiquitatum Iudaicarum vernaculus vindex . Graecorum etiam censuales conferendi, et quae quando sint gesta, ut concatenationes temporum aperiantur, per quae luceant annalium numeri.